

Epistola I ad Corinthos*
Caput 7: Versus 29
Hoc itaque dico.Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habentTanquam non habentes sint.Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quae sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.